Delphi complete works of.., p.79

Delphi Complete Works of Sidonius Apollinaris, page 79

 

Delphi Complete Works of Sidonius Apollinaris
Select Voice:
Brian (uk)
Emma (uk)  
Amy (uk)
Eric (us)
Ivy (us)
Joey (us)
Salli (us)  
Justin (us)
Jennifer (us)  
Kimberly (us)  
Kendra (us)
Russell (au)
Nicole (au)



Larger Font   Reset Font Size   Smaller Font  

  SIDONIVS BVRGVNDIONI SVO SALVTEM

  Dupliciter excrucior, quod nostrum uterque lecto tenetur, nihil enim est durius, quam 1 cum praesentes amici dividuntur communione languoris; quippe si accidat, ut nec intra unum conclave decumbant, nulla sunt verba, nulla solacia, nulla denique mutui oratus vicissitudo: ita singulis maeror ingens, isque plus de altero; nam parum possis quamquam et infirmus periclitante quem diligas tibi timere.

  sed deus mihi, fili amantissime, pro te paventi validissimum scrupulum excussit, quia pristinas incipis vires recuperare. diceris enim iam velle consurgere, quodque plus opto, iam posse, me certe taliter consulis et sollicitudine prope praecoqua quaestiunculis litterarum iam quasi ex asse vegetus exerces, audire plus ambiens etsi adhuc aeger Socraten de moribus quam Hippocratem de corporibus disputantem; dignus omnino, quem plausibilibus Roma foveret ulnis, quoque recitante crepitantis Athenaei subsellia cuneata quaterentur.

  quod procul dubio consequebare, si pacis locique condicio permitteret, ut illic sena- [p. 582] toriae iuventutis contubernio mixtus erudirere. cuius te gloriae pariter ac famae capacem de orationis tuae qualitate coniecto, in qua te decentissime i nuper pronuntiante 1 quae quidem scripseras extemporaliter admirabantur benivoli, mirabantur 2 superbi, morabantur 3 periti, sed ne impudenter verecundiam tuam laudibus nimiis ultro premamus, praeconia tua iustius de te quam tibi scribimus. hoc potius, unde est causa sermonis, intromittamus.

  igitur interrogas per pugillatorem, quos recurrentes asseram versus, ut celer explicem, sed sub exemplo, hi nimirum sunt recurrentes, qui metro stante neque litteris loco motis ut ab exordio ad terminum, sic a fine releguntur ad summum, sic est illud antiquum:

  Roma tibi subito motibus ibit amor. 4 et 5 illud: sole medere pede, 6 ede perede melos.5 [p. 584]

  nec non habentur pro recumbentibus, qui pedum lege servata etsi non per singulos apices, per singula tamen verba replicantur, ut est unum distichon meum (qualia reor equidem legi multa multorum), quod de rivulo lusi, qui repentino procellarum pastus illapsu publicumque aggerem confragoso diluvio supergressus subdita viae culta inundaverat, quamquam depositurus insanam mox abundantiam, quippe quam pluviis appendicibus intumescentem nil superna venae perennis pondera inflarent.

  igitur istic (nam viator adveneram), dum magis ripam quam vadum quaero, tali iocatus epigrammate per turbulenti terga torrentis his saltem pedibus incessi:

  Praecipiti modo quod decurrit tramite flumen tempore consumptum iam cito deficiet.

  Hoc si recurras, ita legitur:

  Deficiet cito iam consumptum tempore flumen tramite decurrit quod modo praecipiti.1

  En habes versus, quorum syllabatim mirere 2 rationem, ceterum pompam, quam non habent, non docebunt, sufficienter indicasse me suspicor [p. 586] quod tu inquirendum existimasti.

  simile quiddam facis et ipse, si proposita restituas eque diverso quae repetens expedias, namque imminet 1 tibi thematis celeberrimi votiva redhibitio, laus videlicet peroranda, quam meditaris,2 Caesaris Iulii, quae materia tam grandis est, ut studentum si quis fuerit ille copiosissimus, nihil amplius in ipsa debeat cavere, quam ne quid minus dicat, nam si omittantur quae de titulis dictatoris invicti scripta Patavinis sunt voluminibus, quis opera Suetonii, quis Iuventii 3 Martialis historiam quisve ad extremum Balbi ephemeridem fando adaequaverit?

  sed tuis ceris haec reservamus, officii magis est nostri auditoribus scamna componere, praeparare aures fragoribus intonaturis, 4 dumque virtutes tu dicis alienas, nos tuas dicere, neque vereare me quospiam iudices Catonianos advocaturum, qui modo invidiam, modo ignorantiam suam factae severitatis velamine tegant. [p. 588] quamquam imperitis venia debetur; ceterum quisquis ita malus est, ut intellegat bene scripta nec tamen laudet, hunc boni intellegunt nec tamen laudant.

  proinde curas tuas hoc metu absolvo: faventes 1 audient 2 cuncti, cuncti foventes, gaudiisque, quae facies recreaturis, 3 una fruernur. nam plerique laudabunt facundiam tuam, plurimi ingenium, toti pudorem, non enim minus laudi 4 feretur aduescentem vel, quod est pulchrius, paene adhuc puerum de palaestra publici examinis tam morum referre suffragia quam litterarum, vale.

  SIDONIVS GELASIO SVO SALVTEM

  Probas (neque deprecor) me deliquisse; deliqui, quippe qui necdum nomine tuo ullas operi meo litteras iunxerim. sed tamen scribis tum quod erraverim veniabile fore, si quod et ipse decantes mittam ab exemplo, quia scilicet Tonantio meo ad parem causam futuras usui litteras bimetras miserim, praeter hoc quereris paginam meam, si resolvatur in lusum, solis hendecasyllabis frequentari. qua de re [p. 590] trochaica garrulitate suspensa senariolos aliquos plus requiris, servio iniunctis; tu modo placidus excipias, sive oden 1 hanc ipsam mavis vocare sive eglogam. nam metrum diu infrequentatum durius texitur.

  Iubes, amice, nostra per volumina

  modis resultet incitatioribus

  ferox iambus, ut 2 trochaeus hactenus,

  pigrasque bigas et quaterna tempora

  [5] spondeus addat, ut moram volucripes

  habeat parumper insitam 3 trimetria,

  resonetque mixtus ille pes celerrimus,

  bene nuncupatus quondam ab arte pyrricha,

  loco locandus undecumque in ultimo;

  [10] spondam 4 daturus et subinde versui,

  modo in priore parte, nunc 5 in extima

  anapaestus, ipse quamquam et absolutius

  pronuntietur, cum secuta tertia

  geminae brevique longa adhaeret syllaba. 6 [p. 592]

  [15] Quae temperare vix valet gregarius

  poeta, ut ipse cernis esse Sollium;

  mihi pecten errat 1 nec per ora concava

  vaga lingua flexum competenter explicat

  epos, sed istud aptius paraverit

  [20] Leo Leonis aut secutus orbitas

  cantu in Latino, cum prior sit Attico

  Consentiorum qui superstes est patri,

  fide, voce, metris ad fluenta Pegasi

  cecinisse dictus omniforme canticum,

  [25] quotiensque verba Graia carminaverit,

  tenuisse celsa iunctus astra Pindaro

  montemque victor isse per biverticem

  nullis 2 secundus inter antra 3 Delphica.

  at uterque vatum si lyrae poeticae

  [30] Latiare carmen aptet absque Dorico,

  Venusina, Flacce, plectra ineptus exeras

  Iapygisque verna cygnus Aufidi

  Atacem tonare 4 cum suis oloribus

  cana et canora colla victus ingemas. [p. 594]

  [35] Nec ista sola sunt perita pectora,

  licet et peritis haec peritiora sint:

  Severianus ista rhetor altius,

  Afer vaferque Domnulus politius,

  scholasticusque sub rotundioribus

  [40] Petrus Camenis dictitasset acrius,

  epistularis usquequaque nec stilus

  virum vetaret, ut stupenda pangeret.

  potuisset ista semper efficacius

  humo atque gente cretus in Ligustide

  [45] Proculus melodis insonare pulsibus

  limans faceta quaeque sic poemata,

  Venetam lacessat ut favore Mantuam

  Homericaeque par et ipse gloriae,

  rotas Maronis arte sectans 1 compari.

  [50] Ego corde et ore iure despicabilis

  quid inter hosce te rogante garriam,

  loquacitatis impudentiam probans 2

  animique vota destituta 3 litteris?

  sed quid negabo nec pudore territus?

  [55] amor timere nescit: inde parui.

  Ignosce desueta repetenti atque ob impleta quae iusseras nihil amplius quam raritatis indulgentiam praestolaturo. ceterum mihi si similia [p. 596] post iusseris, 1 quo queam fieri magis obsequens, sic curabis 2 ad vicem carminis aut dictare 3 quae cantem aut saltare 4 quae rideam. vale.

  SIDONIVS FIRMINO SVO SALVTEM

  Si recordaris, domine fili, hoc mihi iniunxeras, ut hic nonus libellus peculiariter tibi dicatus 5 ceteris octo copularetur, quos ad Constantium scripsi, virum singularis ingenii, consilii salutaris, certe in tractatibus publicis ceteros eloquentes, seu diversa sive paria decernat, praestantioris facundiae dotibus antecellentem. sponsio impleta est, non quidem exacte, sed vel instanter.

  nam pera-gratis forte dioecesibus 6 cum domum veni, si quod [p. 598] schedium temere iacens chartulis putribus ac veternosis continebatur, raptim coactimque translator festinus exscripsi, tempore hiberno nil retardatus, quin actutum iussa complerem, licet antiquarium moraretur insiccabilis gelu pagina et calamo durior gutta, quam iudicasses impiimentibus digitis non fluere sed frangi, sic quoque tamen compotem officii prius agere curavi, quam duodecimum nostrum, quem Numae mensem vos nuncupatis, Favonius flatu teporo pluviisque natalibus maritaret.

  restat, ut te arbitro non reposcamur res omnino discrepantissimas, maturitatem celeritatemque. nam quotiens liber quispiam scribi cito iubetur, non tantum honorem spectat auctor a merito quantum ab obsequio, de reliquo, quia tibi nuper ad Gelasium virum sat benignissimum missos iambicos 1 placuisse pronuntias, per hos te quoque Mytilenaei oppidi vernulas munerabor.

  Iam per alternum pelagus loquendi

  egit audacem mea cymba cursum

  nec bipertito timuit fluento

  flectere clavum. [p. 600]

  [5] Solvit antemnas, legit alta vela,

  palmulam ponit manus, atque transtris

  litori iunctis petit osculandam

  saltus harenam.

  Mussitans quamquam chorus invidorum

  [10] prodat hirritu rabiem canino,

  nil palam sane loquitur pavetque

  publica puncta.

  Verberant puppim, quatiunt carinam,

  ventilant spondas laterum rotundas,

  [15] arborem circa volitant sinistrae

  sibila linguae.

  Nos tamen rectam comite arte proram,

  nil tumescentes veriti procellas,

  sistimus portu, geminae potiti

  [20] fronde coronae,

  Quam mihi indulsit populus Quirini,

  blattifer vel quam tribuit senatus,

  quam peritorum dedit ordo consors

  iudiciorum,

  [25] Cum meis poni statuam perennem

  Nerva Traianus titulis videret,

  inter auctores utriusque fixam

  bybliothecae;

  Quamque post, visus prope, post bilustre

  [30] tempus accepi, capiens honorem, [p. 602]

  qui patrum ac plebis simul unus olim

  iura gubernat.

  Praeter heroos ioca multa multis

  texui pannis; elegos frequenter

  [35] subditos senis pedibus rotavi

  commate bino.

  Nunc per undenas equitare suetus

  syllabas lusi celer atque metro

  Sapphico creber cecini, citato

  [40] rarus iambo.

  Nec recordari queo, quanta quondam

  scripserim primo iuvenis calore;

  unde pars maior utinam taceri

  possit 1 et abdi!

  [45] Nam senectutis propiore meta

  quicquid extremis sociamur annis,

  plus pudet, si quid leve lusit aetas,

  nunc reminisci.

  Quod perhorrescens ad epistularum

  [50] transtuli cultum genus omne curae,

  ne reus cantu petulantiore

  sim reus actu;

  Neu puter solvi per amoena dicta,

  schema si chartis phalerasque iungam,

  [55] clerici ne quid maculet rigorem

  fama poetae. [p. 604]

  Denique ad quodvis epigramma posthac

  non ferar pronus, teneroque metro

  vel gravi nullum cito cogar exhinc

  [60] promere carmen:

  Persecutorum nisi quaestiones

  forsitan dicam meritosque caelum

  martyras mortis pretio parasse

  praemia vitae.

  [65] E quibus primum mihi psallat hymnus

  qui Tolosatem tenuit cathedram,

  de gradu summo Capitoliorum

  praecipitatum;

  Quem negatorem Iovis ac Minervae

  [70] et crucis Christi bona confitentem

  vinxit ad tauri latus iniugati

  plebs furibunda,

  Vt per abruptum bove concitato

  spargeret cursus lacerum cadaver

  [75] cautibus tinctis calida soluti

  pulte cerebri.

  Post Saturninum volo plectra cantent,

  quos patronorum reliquos probavi

  anxio duros mihi per labores

  [80] auxiliatos,

  Singulos quos nunc pia nuncupatim

  non valent versu cohibere verba;

  quos tamen chordae nequeunt sonare,

  corda sonabunt.

  [p. 606]

  Redeamus in fine 1 ad oratorium stilum materiam praesentem proposito semel ordine termina-turi, ne, si epilogis musicis opus prosarium clauserimus, secundum regulas Flacci, ubi amphora coepit institui, urceus potius exisse videatur, vale.

  The Dual Text

  Clermont-Ferrand, a city in the Auvergne region of France — in 470 or 472, Sidonius was elected to succeed Eparchius in the bishopric of Auvergne at Clermont.

  DUAL LATIN AND ENGLISH TEXT

  Translated by O. M. Dalton

  In this section, readers can view a section by section text of Sidonius’ letters, alternating between the original Latin and Dalton’s English translation.

  CONTENTS

  BOOK I

  Sidonius Constantio suo salutem

  Sidonius Agricolae suo salutem

  Sidonius Philomathio suo salutem

  Sidonius Gaudentio suo salutem

  Sidonius Heronio1 suo salutem

  Sidonius Eutropio suo salutem

  Sidonius Vincentio suo salutem

  Sidonius Candidiano suo salutem

  Sidonius Heronio 2 suo salutem

  Sidonius Campaniano suo salutem

  Sidonius Montio suo salutem

  BOOK II

  Sidonius Ecdicio suo salutem

  Sidonius Domitio suo salutem

  Sidonius Felici suo salutem

  Sidonius Sagittario suo salutem

  Sidonius Petronio suo salutem

  Sidonius Pegasio suo salutem

  Sidonius Explicio suo salutem

  Sidonius Desiderato suo salutem

  Sidonius Donido suo salutem

  Sidonius Hesperio suo salutem

  Sidonius Rustico suo salutem

  Sidonius Agricolae suo salutem

  Sidonius Serrano suo salutem

  Sidonius Maurusio suo Salutem.

  BOOK III

  Sidonius Avito suo salutem

  Sidonius Constantio suo salutem

  Sidonius Ecdicio suo Salutem.

  Sidonius Felici suo salutem

  Sidonius Hypatio suo salutem

  Sidonius Eutropio suo Salutem.

  Sidonius Felici suo salutem

  Sidonius Eucherio suo salutem

  Sidonius Riothamo suo salutem

  Sidonius Tetradio suo salutem

  Sidonius Simplicio suo salutem

  Sidonius Secundo suo salutem

  Sidonius Apollinari suo salutem

  Sidonius Placido suo Salutem.

  BOOK IV

  Sidonius Probo suo salutem

  Claudianus Sidonio Papae salutem

  Sidonius Claudiano suo salutem

  Sidonius Simplicio et Apollinari Suis salutem

  Sidonius Felici suo salutem

  Sidonius Apollinari suo salutem

  Sidonius Simplicio suo salutem

  Sidonius Evodio suo salutem

  Sidonius Industrio suo Salutem.

  Sidonius Industrio suo Salutem.

  Sidonius Petreio suo salutem

  Sidonius Simplicio et Apollinari Suis salutem

  Sidonius Vectio suo Salutem.

  Sidonius Polemio suo salutem

  Sidonius Elaphio suo salutem

  Sidonius Ruricio suo salutem

  Sidonius Aruogasti suo Salutem.

  Sidonius Lucontio suo Salutem.

  Sidonius Florentino suo Salutem.

  Sidonius Domnicio 1 suo salutem

  Sidonius Apro suo salutem

  Sidonius Leoni suo salutem

  Sidonius Proculo suo salutem

  Sidonius Turno suo salutem

  Sidonius Domnulo suo salutem

  BOOK V

  Sidonius Petronio suo salutem

  Sidonius Nymphidio suo salutem

  Sidonius Apollinari suo salutem

  Sidonius Simplicio suo salutem

  Sidonius Syagrio suo salutem

  Sidonius Apollinari suo Salutem.

  Sidonius Thaumasto suo salutem

  Sidonius Secundino suo salutem

  Sidonius Aquilino suo salutem

  Sidonius Sapaudo suo salutem

  Sidonius Potenti No suo salutem

  Sidonius Calminio suo salutem

  Sidonius Pannychio suo salutem

  Sidonius Apro suo Salutem.

  Sidonius Ruricio suo salutem

  Sidonius Papianillae Suae salutem

  Sidonius Eriphio suo salutem

  Sidonius Attalo suo salutem

  Sidonius Pudenti suo salutem

  Sidonius Pastori suo salutem

  Sidonius Sacerdoti et Iustino Suis salutem

  BOOK VI

  Sidonius Domino Papae Lupo salutem

  Sidonius Domino Papae Pragmatio salutem

  Sidonius Domino Papae Leontio salutem

  Sidonius Domino Papae Lupo salutem

  Sidonius Domino Papae Theoplasto salutem

  Sidonius Domino Papae Eutropio salutem

  Sidonius Domino Papae Fonteio salutem

  Sidonius Domino Papae Graeco salutem

  Sidonius Domino Papae Lupo salutem

  Sidonius Domino Papae Censorio salutem

  Sidonius Domino Papae Eleutherio salutem

  Sidonius Domino Papae Patienti salutem

  BOOK VII

  Sidonius Domino Papae Mamerto salutem

  Sidonius Domino Papae Graeco salutem

  Sidonius Domino Papae Megethio salutem

  Sidonius Domino Papae Fonteio salutem

  Sidonius Domino Papae Agroecio salutem

  Sidonius Domino Papae Basilio salutem

  Sidonius Domino Papae Graeco salutem

  Sidonius Domino Papae Euphronio salutem

  Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem

  Sidonius Domino Papae Graeco salutem

  Sidonius Domino Papae Auspicio salutem

  Sidonius Ferreolo suo salutem

 

Add Fast Bookmark
Load Fast Bookmark
Turn Navi On
Turn Navi On
Turn Navi On
Scroll Up
Turn Navi On
Scroll
Turn Navi On
183