Delphi complete works of.., p.69

Delphi Complete Works of Sidonius Apollinaris, page 69

 

Delphi Complete Works of Sidonius Apollinaris
Select Voice:
Brian (uk)
Emma (uk)  
Amy (uk)
Eric (us)
Ivy (us)
Joey (us)
Salli (us)  
Justin (us)
Jennifer (us)  
Kimberly (us)  
Kendra (us)
Russell (au)
Nicole (au)



Larger Font   Reset Font Size   Smaller Font  

  Sidonius Syagrio suo salutem

  Cum sis consulis pronepos idque per virilem successionem (quamquam id ad causam subiciendam minus attinet), cum sis igitur e semine poetae, cui procul dubio statuas dederant litterae, si trabeae non dedissent (quod etiam nunc auctoris culta versibus verba testantur), a quo studia posterorum ne parum quidem, quippe in hac parte, degeneraverunt, immane narratu est, quantum stupeam sermonis te Germanici notitiam tanta facilitate rapuisse. [2] atqui pueritiam tuam competenter scholis liberalibus memini imbutam et saepenumero acriter eloquenterque declamasse coram oratore satis habeo compertum, atque haec cum ita sint, velim dicas, unde subito hauserunt pectora tua euphoniam gentis alienae, ut modo mihi post ferulas lectionis Maronianae postque desudatam varicosi Arpinatis opu- [p. 182] entiam loquacitatemque quasi de harilao 1 vetere novus falco 2 prorumpas? [3] aestimari minime potest, quanto mihi ceterisque sit risui, quotiens audio, quod te praesente formidet linguae suae facere barbarus barbarismum. adstupet tibi epistulas interpretari curva Germanorum senectus et negotiis mutuis arbitrum te disceptatoremque desumit. novus Burgundionum Solon in legibus disserendis, novus Amphion in citharis, sed trichordibus, temperandis, amaris frequentaris, expeteris oblectas, eligeris adhiberis, decernis audiris. et quamquam aeque corporibus ac sensu rigidi sint indolatilesque, amplectuntur in te pariter et discunt sermonem patrium, cor Latinum. [4] restat hoc unum, vir facetissime, ut nihilo segnius, vel cum vacabit, aliquid lectioni operis 3 impendas custodiasque hoc, prout es elegantissimus, temperamentum, ut ista tibi lingua teneatur, ne ridearis, illa exerceatur, ut ride as. vale. [p. 184]

  Sidonius Apollinari suo Salutem.

  Cum primum aestas decessit autumno et Arvernorum timor potuit aliquantisper ratione temporis temperari, Viennam veni, ubi Thaumastum, germanum tuum, quem pro iure vel sanguinis vel aetatis reverenda 1 familiaritate complector, maestissimum inveni, qui quamquam recenti caelibatu granditer afficiebatur, pro te tamen parum minus anxius erat: timebat enim verebaturque, ne quam tibi calumniam turbo barbaricus aut militaris concinnaret improbitas. [2] namque confirmat magistro militum Chilperico, victoriosissimo viro, relatu venenato quorumpiam sceleratorum fuisse secreto insusurratum tuo praecipue machinatu oppidum Vasionense partibus novi principis applicari. si quid hinc tibi tuisque suspicionis incutitur, raptim doce recursu familiarium paginarum, ne vobis sollici- [p. 186] tudinis aut praesentiae meae opportunitas pereat, curae mihi peculiariter erit, si quid tamen cavendum existimabis, ut te faciat aut gratia impetrata securum aut explorata iracundia cautiorem. vale.

  Sidonius Thaumasto suo salutem

  Indagavimus tandem, qui apud tetrarcham nostrum germani tui et e diverso partium novi principis amicitias criminarentur, si tamen fidam sodalium sagacitatem clandestina delatorum non fefellere vestigia, hi nimirum sunt, ut idem coram positus audisti, quos se iamdudum perpeti inter clementiores barbaros Gallia gemit, hi sunt, quos timent etiam qui timentur. hi sunt, quos haec [p. 188] peculiariter provincia manet, 1 inferre calumnias deferre personas, afferre minas auferre substantias. [2] hi sunt, quorum laudari audis in otio occupationes in pace praedas, inter arma fugas inter vina victorias, hi sunt, qui causas morantur adhibiti impediunt praetermissa fastidiunt admoniti obhviscuntur locupletati, hi sunt, qui emunt lites vendunt inter-cessiones, deputant arbitros iudicanda dictant dictata convellunt, attrahunt litigaturos protrahunt audiendos, trahunt addictos retrahunt transigentes. hi sunt, quos si petas etiam nullo adversante beneficium, piget promittere pudet negare paenitet praestitisse. [3] hi sunt, quorum comparationi digitum tollerent Narcissus Asiaticus, Massa Marcellus, Carus Parthenius, Licinus et Pallas, hi sunt, qui invident tunicatis otia stipendia paludatis, viatica veraedariis 2 mercatoribus nundinas, munuscula lega- [p. 190] tis portoria quadruplatoribus, praedia provincialibus flamonia municipibus, arcanis pondera mensuras allectis salaria tabulariis, dispositiones numerariis praetorianis sportulas, civitatibus indutias vectigalia publicanis, reverentiam clericis originem nobilibus, consessum prioribus congressum aequalibus, cinctis iura discinctis privilegia, scholas instituendis mercedes instituentibus litteras institutis. [4] hi sunt, qui novis opibus ebrii, ut et minima cognoscas, per utendi intemperantiam produnt imperitiam possidendi; nam libenter incedunt armati ad epulas, albati ad exsequias, pelliti ad ecclesias, pullati ad nuptias, castorinati ad litanias. nullum illis genus hominum ordinum temporum cordi est. in foro Scythae, in cubiculo viperae, in convivio scurrae, in exactionibus Harpyiae, in contentionibus statuae, in quaestionibus bestiae, in tractatibus cocleae, in contractibus trapezitae; ad intellegendum saxei, ad iudicandum lignei, ad suscensendum flammei, ad ignoscendum ferrei, ad amicitias pardi, ad facetias ursi, ad fallendum vulpes, ad superbiendum tauri, ad consumendum minotauri. [5] spes firmas in rerum motibus habent, dubia tempora certius amant, et ignavia pariter conscientiaque trepidantes, cum sint [p. 192] in praetoriis leones, in castris lepores, timent foedera, ne discutiantur, bella, ne pugnent, quorum si nares afflaverit uspiam robiginosi aura marsupii, confestim videbis illic et oculos Argi et manus Briarei et Sphingarum ungues et periuria Laomedontis et Ulixis argutias et Sinonis fallacias et fidem Polymestoris et pietatem Pygmalionis adhiberi. [6] his moribus obruunt virum non minus bonitate quam potestate praestantem. sed quid faciat unus, undique venenato vallatus interprete? quid, inquam, faciat, cui natura cum bonis, vita cum malis est? ad quorum consilia Phalaris cruentior Mida cupidior, Ancus iactantior Tarquinius superbior, Tiberius callidior Gaius periculosior, Claudius socordior Nero impurior, Galba avarior Otho audacior, Vitellius sumptuosior Domitianus truculentior redderetur. [7] sane, quod principaliter medetur afflic- [p. 194] tis, temperat Lucumonem nostrum Tanaquil sua et aures mariti virosa susurronum faece completas opportunitate salsi sermonis eruderat. cuius studio [factum 1] scire vos par est nihil interim quieti fratrum communium apud animum communis patroni iuniorum Cibyratarum venena nocuisse neque quicquam deo propitiante nocitura, si modo, quamdiu praesens potestas Lugdunensem Germaniam regit, nostrum suumque Germanicum praesens Agrippina moderetur. vale.

  Sidonius Secundino suo salutem

  Diu quidem est, quod te hexametris familiarius inservientem stupentes praedicantesque lectita-bamus. erat siquidem materia iucunda, seu nupti- [p. 196] ales tibi thalamorum faces sive perfossae regiis ictibus ferae describerentur. sed triplicibus trochaeis nuper in metrum hendecasyllabum compaginatis nihil, ne tuo quidem iudicio, simile fecisti, [2] deus bone, quid illic inesse fellis 1 leporis piperataeque facundiae minime tacitus inspexi! nisi quod ferventis fulmen ingenii et eloquii salsa libertas plus personis forte quam causis impediebantur; ut mihi non figuratius Constantini domum vitamque videatur vel pupugisse versu gemello consul Ablabius 2 vel momordisse disticho tali clam Palatinis foribus appenso: Saturni aurea saecla quis requirat? sunt haec gemmea, sed Neroniana. quia scilicet praedictus Augustus isdem fere temporibus extinxerat coniugem Faustam calore balnei, filium Crispum frigore veneni. [3] tu tamen nihilo segnius operam saltim facetis satirarum coloribus intrepidus impende, nam tua scripta nostrorum [p. 198] vitiis proficientibus tyrannopolitarum 1 locupletabuntur. non enim tam mediocriter intumescunt quos nostra iudicia saeculi 2 culpa 3 fortunatos putant, ut de nominibus ipsorum quandoque reminiscendis sit posteritas laboratura: namque improborum probra aeque ut praeconia bonorum inmortalia manent, vale.

  Sidonius Aquilino suo salutem

  In meo aere duco, vir omnium virtutum capacissime, si dignum tu quoque putas, ut quantas habemus amicitiarum causas, tantas habeamus ipsi amicitias, avitum est quod reposco; testes mihi in praesentiarum avi nostri super hoc negotio Apollinaris et Rusticus advocabuntur, quos laudabili familiaritate [p. 200] coniunxerat litterarum dignitatum, periculorum conscientiarum similitudo, cum in Constantino inconstantiam, in Iovino facilitatem, in Gerontio perfidiam, singula in singulis, omnia in Dardano crimina simul execrarentur. [2] aetate, quae media, patres nostri sub uno contubernio, vixdum a pueritia in totam adulescentiam evecti, principi Honorio tribuni notariique militavere tanta caritate peregrinantes, ut inter eos minima fuerit causa concordiae, quod filii amicorum commemorabantur.1 in principatu Valentiniani imperatoris unus Galliarum praefuit parti, alter soliditati; sed ita se quodam modo tituli amborum compensatione fraterna ponderaverunt, ut prior fuerit fascium tempore 2 qui erat posterior dignitate. [3] ventum ad nos id est ventum est ad nepotes, quos nil decuerit plus cavere, quam ne parentum antiquorumque nostrorum per nos forte videatur antiquata dilectio, ad hoc in similem familiaritatem praeter hereditariam praerogativam multifaria opportunitate compellimur; aetas utrius- [p. 202] que 1 non minus iuncta quam patria; unus nos exercuit ludus, magister instituit; una nos laetitia dissolvit, severitas cohercuit, disciplina formavit. [4] de cetero, si deus annuit, in annis iam senectutis initia pulsantibus, simus, nisi respuis, animae duae, animus unus, imbuamusque liberos invicem diligentes 2 idem velle nolle, refugere sectari, hoc patrum vero iam supra vota, si per Rusticum Apollinaremque proavorum praedicabilium tam reformentur corda quam nomina, vale,

  Sidonius Sapaudo suo salutem

  Si quid omnino Pragmatius illustris, hoc inter reliquas animi virtutes optime facit, quod amore studiorum te singulariter amat, in quo solo vel maxume animum advertit veteris peritiae diligentiaeque resedisse vestigia, equidem non iniuria tibi fautor est; nam debetur ab eo percopiosus litteris honor. [2] hunc olim perorantem et rhetorica sedilia plausibili oratione frangentem socer [p. 204] eloquens ultro in familiam patriciam adscivit, licet illi ad hoc, ut sileam de genere vel censu, aetas venustas pudor patrocinarentur. sed, ut comperi, erubescebat iam etiam 1 tunc vir serius et formae dote placuisse, quippe cui merito ingenii suffecisset adamari. et vere 2 optimus quisque morum praestantius pulchritudine placet; porro autem praetervolantia corporis decoramenta currentis aevi profectu defectuque labascunt. hunc quoque manente sententia Galliis post praefectus Priscus Valerianus consiliis suis tribunalibusque sociavit, iudicium antiquum perseverantissime tenens, ut cui scientiae obtentu iunxerat subolem, iungeret et dignitatem. [3] tua vero tam clara, tam spectabilis dictio est, ut illi divisio Palaemonis gravitas Gallionis, abundantia Delphidii Agroecii disciplina, fortitudo Alcimi Adelphii teneritudo, rigor Magni dulcedo Victorii non modo non superiora sed vix aequiperabilia scribant, sane ne videar tibi sub hoc quasi [p. 206] hyperbolico rhetorum catalogo blanditus quippiam gratificatusque, solam tibi acrimoniam Quintiliani pompamque 1 Palladii comparari non ambigo 2 sed potius adquiesco. [4] quapropter si quis post vos Latiae favet eruditioni, huic amicitiae gratias agit et sodalitati vestrae, si quid hominis habet, tertius optat adhiberi, quamquam, quod est gravius, non sit satis ambitus iste fastidium vobis excitaturus, quia pauci studia nunc honorant, simul et naturali vitio fixum est radicatumque pectoribus humanis, ut qui non intellegunt artes non mirentur artifices, vale.

  Sidonius Potenti No suo salutem

  Multum te amamus; et quidem huiusce dilectionis non est erroneus aut fortuitus affectus. namque ut sodalis tibi devinctior fierem, iudicavi, est enim consuetudinis meae, ut eligam ante, post [p. 208] diligam, quaenam,1 inquis, in me tibi probanda placuere? [2] dicam libenter et breviter, quorum unum fieri gratia, alterum charta conpellit. veneror in actionibus tuis, quod multa bono cuique imitabilia geris, colis ut qui sollertissime; aedificas ut qui dispositissime; venaris ut qui efficacissime; pascis ut qui exactissime; iocaris ut qui facetissime; iudicas ut qui aequissime; suades ut qui sincerissime; commoveris ut qui tardissime; placaris ut qui celerrime; redamas ut qui fidelissime. [3] haec omnia exempla vivendi iam hinc ab annis puberibus meus Apollinaris si sequitur, gaudeo; certe ut sequatur, admoneo, in quo docendo instituendoque, modo sub ope Christi disposita succedant, plurimum laetor maximam me formulam vitae de moribus tuis mutuaturum. vale.

  Sidonius Calminio suo salutem

  Quod rarius ad vos a nobis pagina meat, non nostra superbia sed aliena impotentia facit, neque super his quicquam planius quaeras, quippe cum [p. 210] silentii huius necessitatem par apud vos metus interpretetur, hoc solum tamen libere gemo, quod turbine dissidentium partium segreges facti mutuo minime fruimur aspectu, neque umquam patriae sollicitis offerris obtutibus, nisi forsitan cum ad arbitrium terroris alieni vos loricae, nos propugnacula tegunt, ubi ipse in hoc solum captivus adducens, ut pharetras sagittis vacuare, lacrimis oculos implere cogaris, nobis quoque non recusantibus, quod tua satis aliud moliuntur vota quam iacula. [2] sed quia interdum etsi non per foederum veritatem, saltim per indutiarum imaginem quaedam spei nostrae libertatis fenestra resplendet, impense flagito, uti nos, cum maxime potes, affatu paginae frequentis impertias, sciens tibi in animis obsessorum civium illam manere gratiam, quae obliviscatur obsidentis invidiam, vale. [p. 212]

  Sidonius Pannychio suo salutem

  Seronatum Tolosa nosti redire? si nondum, et credo quod nondum, vel per haec disce, iam Clausetiam pergit Euanthius iamque contractas operas cogit cruderare, si quid forte deiectu caducae frondis agger insorduit. certe si quid voraginosum est, ipse humo advecta scrobibus oppletis trepidus exaequat, utpote beluam suam de valle Tarnis ducaliter antecessurus, musculis similis inter saxosa vel brevia ballaenarum corpulentiam praeguber-nantibus. [2] at ille sic ira celer, quod-piger mole, ceu draco e specu vix evolutus iam metu exdnguibus Gabalitanis e proximo infertur; quos singulos sparsos inoppidatos nunc inauditis indictionum generibus exhaurit, nunc flexuosa calumniarum fraude circumretit, ne tum quidem domum laboriosos redire permittens, cum tributum annuum datavere. [3] [p. 214] signum et hoc certum est imminentis adventus, quod catervatim, quo se cumque converterit, vincti trahuntur vincula trahentes; quorum dolore laetatur, pascitur fame, praecipue pulchrum arbitratus ante turpare quam punire damnandos; crinem viris nutrit, mulieribus incidit; e quibus tamen si rara quosdam venia respexerit, hos venalitas solvit, vanitas illos, nullos misericordia, sed explicandae bestiae tali nec oratorum princeps Marcus Arpinas nec poetarum Publius Mantuanus sufficere possunt. [4] proinde quia dicitur haec ipsa pernicies appropinquare, cuius proditionibus deus obviet, praeveni morbum providentiae salubritate contraque lites iurgiosorum, si quae moventur, pactionibus consule, contra tributa securitatibus, ne malus homo rebus bonorum vel quod noceat vel quod praestet inveniat. in summa, de Seronato vis accipere quid sentiam? ceteri affligi per suprascriptum damno verentur; mihi latronis et beneficia suspecta sunt. vale. [p. 216]

  Sidonius Apro suo Salutem.

  Calentes 1 nunc te Baiae et scabris cavernatim ructata pumicibus aqua sulpuris atque iecorosis ac phthisiscentibus languidis medicabilis piscina delectat? an fortasse montana sedes circum castella et in eligenda sede perfugii quandam pateris ex munitionum frequentia difficultatem? quicquid illud est, quod vel otio vel negotio vacas, in urbem tamen, nisi fallimur, rogationum contemplatione revocabere. [2] quarum nobis sollemnitatem primus Mamertus pater et pontifex reverentissimo 2 exemplo, utilissimo experimento invenit instituit invexit. erant quidem prius, quod salva fidei pace sit dictum, [p. 218] vagae tepentes infrequentesque utque sic dixerim oscitabundae supplicationes, quae saepe interpellantum prandiorum obicibus hebetabantur, maxime aut imbres aut serenitatem deprecaturae; ad quas, ut nil amplius dicam, figulo pariter atque hortuloni non oportuit convenire. [3] in his autem, quas suprafatus summus sacerdos nobis et protulit pariter et contulit, ieiunatur oratur, psallitur fletur. ad haec te festa cervicum humiliatarum et sternacium civium suspiriosa contubernia peto; et, si spiritalem animum tuum bene metior, modo citius venies, quando non ad epulas sed ad lacrimas evocaris. vale.

  Sidonius Ruricio suo salutem

  Officii sermone praefato bybliopolam nostrum 1 non gratiose sed iudicialiter expertus insinuo, cuius ut fidem in pectore, sic in opere celeritatem circa dominum te 2 mihi sibique communem satis abunde probavi, librum igitur hic ipse deportat heptateuchi, scriptum velocitate summa, summo nitore, quamquam et a nobis relectum et retractatum. defert [p. 220] volumen et prophetarum, licet me absente decursum, sua tamen cura manuque de supervacuis sententiis cruderatum, nec semper illo contra legente, qui promiserat operam suam; credo, quia infirmitas fuerit impedimento, quominus pollicita compleret. [2] restat, ut exhortatio vestra seu sponsio famulum sic vel studentem placere vel meritum gratia competenti remuneretur; quae utique pro tali labore si solvitur, incipiet ad vestram respicere mercedem, sed cum hoc ego de sola gratia precer, vos quid mereatur aspicite quem constat affectum domini magis ambire quam praemium, vale.

  Sidonius Papianillae Suae salutem

  Ravenna veniens quaestor Licinianus, cum primum tetigit Alpe transmissa Galliae solum, litteras adventus sui praevias misit, quibus indicat esse se gerulum codicillorum, quorum in adventu [p. 222] fratri etiam tuo Ecdicio, cuius aeque titulis ac meis gaudes, honor patricius accedit, celerrime, si cogites eius aetatem, si merita, tardissime, namque ille iam pridem suffragium dignitatis ineundae non solvit in lance sed in acie, aerariumque publicum ipse privatus non pecuniis sed manubiis locupletavit. [2] hoc tamen sancte Iulius Nepos, armis pariter summus Augustus ac moribus, quod decessoris Anthemii fidem fratris tui sudoribus obligatam, quo citior,1 hoc laudabilior absolvit; siquidem iste complevit, quod ille saepissime pollicebatur, quo fit, ut deinceps pro republica optimus quisque possit ac debeat, si quid cuipiam virium est, quia securus, hinc avidus impendere, quandoquidem mortuo quoque imperatore laborantum devotioni quicquid spoponderit princeps, semper redhibet principatus. [3] interea tu, si affectum tuum bene colligo, hisce compertis magnum solacium inter adversa maxima capis nec animum tuum a tramite communium gaudiorum vicinae quoque obsidionis terror exorbitat. novi enim probe ne meo quidem te, quem ex lege [p. 224] participas, sic honore laetatam, quia, licet sis uxor bona, soror optima es. qua de re propitio deo 1 Christo ampliatos prosapiae tuae titulos ego festinus gratatoriis apicibus inscripsi, pariter absolvens sollicitudinem tuam, fratris pudorem; quem nil de propria dignitate indicaturum, si verecundum forte nescires, nec sic impium iudicares. [4] ego vero non tantum insignibus vestris, quae tu hactenus quanto liberius, tanto inpatientius praestolabare (quamquam his quoque granditer), quantum concordia fruor; quam parem nostris suisque liberis in posterum exopto, votis 2 in commune deposcens, ut sicut nos utramque familiam nostram praefectoriam nancti etiam patriciam divino favore reddidimus, ita ipsi quam suscipiunt patriciam faciant consularem. [5] Roscia salutat, cura communis; quae in aviae amitarumque indulgentissimo sinu, quod raro nepotibus contingit alendis,3 et cum severitate [p. 226] nutritur. qua tamen tenerum non infirmatur aevum sed informatur ingenium, vale.

 

Add Fast Bookmark
Load Fast Bookmark
Turn Navi On
Turn Navi On
Turn Navi On
Scroll Up
Turn Navi On
Scroll
Turn Navi On
155