Delphi Complete Works of Sidonius Apollinaris, page 66
Sidonius Claudiano suo salutem
Committi, domine maior, in necessitudinis iura pronuntias, cur quod ad salve tibi debitum spectat a stilo et pugillaribus diu temperem quodque deinceps nullas viantum volas mea papyrus oneraverit, quae vos cultu sedulae sospitatis 3 impertiat. praeter aequum ista coniectas, si reare mortalium quempiam, cui tamen sermocinari Latialiter cordi est, non pavere, cum in examen aurium tuarum quippe scriptus adducitur; tuarum, inquam, aurium, quarum peritiae, si me decursorum ad hoc aevi temporum praerogativa non obruat, nec Frontonianae [p. 70] gravitatis, aut ponderis Apuleiani fulmen aequiperem, cui Varrones, vel Atacinus vel Reatinus, 1 Plinii, vel avunculus vel Secundus, compositi in praesentiarum rusticabuntur. [2] adstipulatur iudicio meo volumen illud, quod tute super statu animae rerum verborumque scientia divitissimus propalavisti. in quo dum ad meum nomen prooemiaris, hoc munus potissimum cepi, ut meae fama personae, quam operae pretium non erat librorum suorum titulis inclarescere, tuorum beneficio perpetuaretur. at quod, deus magne, quantumque opus illud est, materia clausum declamatione conspicuum, pro-positione obstructum disputatione reseratum, et quamquam propter hamata syllogismorum puncta tribulosum, vernantis tamen eloquii flore monitum! [3] nova ibi verba, quia vetusta, quibusque conlatus merito etiam antiquarunm litterarum stilus anti-quaretur; quodque pretiosius, tota illa dictio sic caesuratim succincta, quod profluens; quam rebus amplam strictamque sententiis sentias plus docere [p. 72] quam dicere, denique et quondam, nec iniuria, haec principalis facundia computabatur, cui paucis multa cohibenti curae fuit causam potius implere quam paginam. [4] at vero in libris tuis iam illud quale est, quod et teneritudinem quamquam 1 continuata maturitas admittit interseritque tempestivam censura dulcedinem, ut lectoris intentionem per eventilata disciplinarum philosophiae membra lassatam repente voluptuosis excessibus quasi quibusdam pelagi sui portibus foveat? o liber multifariam pollens, o eloquium non exilis sed subtilis ingenii, quod nec per scaturrigines hypeiholicas intumescit nec per tapinomata depressa tenuatur! [5] ad hoc unica singularis-que doctrina et in diversarum rerum assertione monstrabilis, cui moris est de singulis artibus cum singulis artificibus philosophari, quaeque, si fors exigit, tenere non abnuit cum Orpheo plectrum cum Aesculapio baculum, cum Archimede radium cum Euphrate horoscopium, 2 cum Perdice circinum cum Vitruvio perpendiculum quaeque numquam investigare destiterit cum Thalete tempora, cum Atlante sidera, cum Zeto 3 pondera, cum Chrysippo numeros, cum Euclide mensuras. [6] ad extremum nemo saeculo meo quae voluit affirmare sic valuit, si- [p. 74] quidem dum sese adversus eum, quem contra loquitur, exertat, morum ac studiorum linguae utriusque symbolam iure sibi vindicat, sentit ut Pythagoras dividit ut Socrates, explicat ut Platon implicat ut Aristoteles, ut Aeschines blanditur ut Demosthenes irascitur, vernat ut Hortensius aestuat ut Cathegus, incitat ut Curio moratur ut Fabius, simulat ut Crassus dissimulat ut Caesar, suadet ut Cato dissuadet ut Appius persuadet ut Tullius. [7] iam si ad sacrosanctos patres pro comparatione veniatur instruit ut Hieronymus destruit ut Lactantius adstruit ut Augustinus, attollitur ut Hilarius summittitur ut Iohannes, ut Basilius corripit ut Gregorius consolatur, ut Orosius affluit ut Rufinus stringitur, ut Eusebius narrat ut Eucherius sollicitat, ut Paulinus provocat ut Ambrosius - perseverat. [8] iam vero de hymno tuo si percontere quid sentiam, commaticus est [p. 76] copiosus, dulcis elatus, et quoslibet lyricos dithyrambos amoenitate poetica et historica veritate supereminet, idque tuum in illo peculiare, quod servatis metrorum pedibus pedum syllabis syllabarumque naturis intra spatii sui terminum verba ditia versus pauper includit nec artati carminis brevitas longitudinem phalerati sermonis eliminat; ita tibi facile factu est minutis trochaeis minutioribusque pyrrhichiis non solum molossicas anapaesticasque ternarias sed epitritorum etiam paeonumque quaternatas 1 supervenire iuncturas. [9] excrescit amplitudo proloquii angustias regulares et tamquam parvo auro grandis gemma vix capitur emicatque ut equi potentis animositas, cui frementi, si inter tesqua vel confraga frenorum lege teneatur, intellegis non tam cursum deesse quam campum, quid multis? arbitro me in utroque genere dicendi nec Athenae sic Atticae nec Musae sic musicae iudicabuntur, si modo mihi vel censendi copiam desidia longior non ademit, nam dum inpactae professionis obtentu novum scribendi morem gradatim appeto et veterem saltuatim dedisco, de bono oratore nil amplius habeo quam quod malus poeta esse plus coepi. [10] proin, quaeso, delicti huius mihi gratiam facias, quod [p. 78] aliquantisper mei meminens arentem venulam rarius flumini tuo misceo, tuam tubam totus qua patet 1 orbis iure venerabitur, quam constat geminata felicitate cecinisse, quando nec aemulum repperit nec aequalem, cum pridem aures et ora populorum me etiam circumferente pervagaretur. nobis autem grandis audacia, si vel apud municipales et cathedrarios oratores aut forenses rabulas garriamus, qui etiam cum perorant, salva pace potiorum, turba numerosior illitteratissimis litteris vacant, nam te, cui, seu liberum seu ligatum placeat alternare sermonem, intonare ambifariam suppetit, pauci, quos aequus amavit, mutabuntur, vale.
Sidonius Simplicio et Apollinari Suis salutem
Eccum vel tandem adest promissio mea, expectatio vestra, Faustinus, pater familias domi nobilis et inter maxima patriae iam mihi sibique communis ornamenta numerandus. hic meus frater natalium parilitate, amicus animorum similitudine; saepe [p. 80] cum hoc seria, saepe etiam ioca miscui; cumque abhinc retro iuvenes eramus, in pila in tesseris, saltibus cursu, venatu natatu sancta semper ambobus, quia manente caritate, contentio, mihi quidem maior hic natu, tantum tamen, ut eum non tam honorari necesse esset quam delectaret imitari; simul et ipse hinc amplius capiebatur, quod se diligi magis quam quasi coli intellegebam sed provectu aetatis et 1 militia clericali, cum esset amabilis prius, coepit modo esse venerabilis. [2] per hunc salutem dico, videre vos sub ope Christi quam maturissime, si per statum publicum liceat, cupiens, quocirca, nisi desiderium meum videtur onerosum, remeante prae-fato fiam locorum vestrorum et temporum gnarus, stat sententia eluctari oppositas privatarum occupationum difficultates et conplectendis pectoribus vestris quamlibet longum officium deputare, si tamen, quod etiam nunc veremur, non vis maior disposita confundat. [3] quae vos quoque non per-indignum est cum fratre Faustino, prout tempora monent, tractatu communicato deliberare. quem ego quia diligo, tamquam qui me diligat misi: si respondet iudicio meo, gratias ago; porro autem cum vir bonus ab omnibus censeatur, non est homo peior, si non est optimus, valete. [p. 82]
Sidonius Felici suo salutem
Iterat portitorem salutationis iteratio: Gozolas vester, deus tribuat ut noster, apicum meorum secundo gerulus efficitur, igitur verecundiam utrique eximite communem; nam si etiamnum silere meditemini, omnes et me cui et illum per quem scribere debebas 1 indignum arbitrabuntur. [2] de temporum statu iam nihil ut prius consulo, ne sit moribus tuis oneri, si adversa significes, cum prospera non sequantur, nam cum te non deceat falsa mandare atque item desint 2 votiva memoratu, fugio quicquid illud mali est per bonorum indicia cognoscere, vale.
Sidonius Apollinari suo salutem
Per Faustinum antistitem non minus mihi veteris contubernii sodalitate quam novae pro- [p. 84] fessionis communione devinctum verbo quaepiam cavenda mandaveram: dicto paruisse vos gaudeo. siquidem prudentibus cordacitus insitum est vitare fortuita, sicut itidem absurdum, si coeptis audacibus adversetur eventus, consurgere in querimonias et inconsultarum dispositionum culpabiles exitus ad infamanda casuum incerta convertere. [2] ‘quorsum istaec?’ ais. fateor me nimis ventum, ne tempore timoris publici non timeres 1 et solidae domus ad hoc aevi inconcussa securitas ad tempestuosos hostium incursus pro intempestiva devotione trepidaret inchoaretque apud animorum matronalium teneritudinem sollemnitas expetita vilescere: 2 quamquam in pectoribus earundem ita sibi sit genuina sanctitas peculiare metata domicilium, ut, si quid secus viantibus accidisset, laetaturae fuerint quoddam se pro martyre tolerasse martyrium. ast ego, cui maiorem diffidentiam minor innocentia facit, super hoc ambiguo sententiae cautiori libentius adhaeresco nec difficulter applicor etiam tuta metuentibus. [3] proinde factum bene est, quod anceps iter salubriter distulistis neque intra iactum tantae aleae status tantae familiae fuit. et licet inchoata via potuerit prosperari, ego tamen huiusmodi consilio [p. 86] album calculum minime apponam, cuius temeritas absolvi nequit nisi beneficio felicitatis. dabit quidem talia vota divinitas dignis successibus promoveri licebitque adhuc horumce terrorum sub pacis amoenitate meminisse; sed praesentia faciunt cautos quos videbunt futura securos. [4] interim ad praesens apicum oblator damna sibi quaepiam per Genesium vestrum inflicta suspirat, si perspicis a vero non discrepare querimoniam, tribue, quaeso, convincenti reformationem, peregrino celeritatem, si vero calumniam plectibili sufflammat invidia, in eo iam praecessit vindicta pulsati, quod procax petitor sumptu et itinere confectus temere propositae litis exsudat incommoda, atque hoc in maximo hiemis accentu summisque cumulis nivium crustisque glacierum; quod tempus, quantum ad sectatores litium spectat, breve quidem saepe est audientiae sed diuturnum semper iniuriae, vale,
Sidonius Simplicio suo salutem
Solet dicere ‘currentem mones’ qui rogatum ut faciat quod facturus fuerat etiam non rogatus. [p. 88] percontere forsitan, quo spectet ista praemitti, baiulus apicum sedulo precatur, ut ad vos a me litteras ferat, cuius a nobis itinere comperto id ipsum erat utique, si tacuisset, orandus; namque hoc officium vester potius amor quam geruli respectus elicuit. ceterum hic ipse beneficium se computat meruisse, qui praestitit, quamquam identidem quod poposcit acceperit, sed quae nobis amicitiarum iura minime agnoscens. [2] unde quamquam absens facile coniecto, quo repente stupore ferietur, cum intuitu nostri dignanter admissus intellexerit se paginam meam magis otiose flagitasse quam tradere, videre mihi videor, ut homini non usque ad invidiam per-faceto nova erunt omnia, cum invitabitur peregrinus ad domicilium, trepidus ad conloquium, rusticus ad laetitiam, pauper ad mensam, et cum apud crudos caeparumque crapulis esculentos hic agat vulgus, illic ea comitate retractabitur 1 ac si inter Apicios epulones et Byzantinos chironomuntas hucusque ructaverit. [3] attamen qualis ipse quantusque est, 2 percopiose me officii votivi compotem fecit, sed [p. 90] quamquam huiuscemodi saepe personae despicabiles ferme sunt, in sodalibus tamen per litteras ex-colendis dispendii multum caritas sustinet, si ab usu frequentioris alloquii portitorum vilitate revocetur. vale.
Sidonius Evodio suo salutem
Cum tabellarius mihi litteras tuas reddidit, quae te Tolosam rege mandante mox profecturum certis amicis confitebantur, nos quoque ex oppido longe remotum rus petebamus, me quidem mane primo remoratum 1 vix e tenaci caterva prosecutorum paginae tuae occasio excussit, ut satisfacere mandato saltim viator, saltim eques possem. [2] ceterum diluculo familia praecesserat ad duodeviginti milia passuum fixura tentorium, quo quidem loci sarcinulis relaxandis multa succedunt conducibilia, fons gelidus in colle nemoroso, subditus ager herbis abundans, fluvius ante oculos avibus ac pisce multo refertus, praeter haec iunctam habens ripae domum novam vetus amicus, cuius inmensae humanitati nec si adquiescas nec si recuses modum ponas. [3] igitur huc nostris antecedentibus, cum tui causa sub-stitissemus, quo puer ocius vel e capite vici remit- [p. 92] teretur, iam duae secundae facile processerant, iam sol adultus roscidae noctis umorem radio crescente sorbuerat: aestus ac sitis invalescebant atque 1 in profunda serenitate contra calorem sola quae tegeret nebula de pulvere; tum longinquitas viae per virens aequor campi patentis exposita visentibus, quippe ob hoc ipsum sero pransuris, ingemebatur; nam viaturos etsi nondum terebat labore, iam tamen expectatione terrebat. [4] quae cuncta praemissa, domine frater, huc tendunt, ut tibi probem neque animo vacasse me multum neque corpore neque tempore, cum 2 postulatis obtemperavi. ilicet, ut ad epistulae vestrae tenorem iam revertamur, post verba, quae primum salve ferebant, hoc poposcisti, ut epigramma transmitterem duodecim versibus terminatum, quod posset aptari conchae capaci, quae per 3 ansarum latus utrumque in extimum gyri a rota fundi senis cavatur striaturis. [5] quarum puto destinas vel ventribus pandis singulos versus vel curvis meliore consilio, si id magis deceat, capitibus inscribere; istoque cultu expolitam reginae Ragnahildae disponis offerre, votis nimirum tuis pariter atque actibus patrocinium invictum praeparaturus. famulor iniunctis quomodocumque, non ut volebam; sed tuae culpae primus ignosce, qui spatii plus praestitisti argentario quam poetae, cum procul dubio non te lateret intra officinam litteratorum [p. 94] carminis si quid incus metrica produxerit non minus forti et asprata lima poliri.1 sed ista vel similia quorsum? ecce iam canta. 2
Pistrigero quae concha vehit Tritone Cytheren
hac sibi conlata cedere non dubitet.
poscimus, inclina paulisper culmen erile
et munus parvum magna patrona cape
[5] Euodiumque libens non aspernare clientem,
quem faciens grandem tu quoque maior eris,
sic tibi, cui rex est genitor, socer atque maritus,
gnatus rex quoque sit cum patre postque patrem.
felices lymphae, clausae quae luce metalli
[10] ora tamen dominae lucidiora fovent!
nam cum dignatur regina hinc tinguere vultus,
candor in argentum mittitur e facie.
si tantum amore nostro teneris, ut scribere has nugas non erubescas, occule auctorem, de tua rectius parte securus, namque in foro tali sive Athenaeo plus charta vestra quam nostra scriptura laudabitur, vale. [p. 96]
Sidonius Industrio suo Salutem.
Interveni proxime Vettio 1 inlustri viro et actiones eius cotidianas penitissime et veluti ex otio inspexi. quas quoniam dignas cognitu inveni, non indignas relatu existimavi, primore loco, quod iure ceteris laudibus anteponemus, servat inlaesam domino domus par pudicitiam; servi utiles: rustici morigeri, urbani amici oboedientes patronoque contenti; mensa non minus pascens hospitem quam clientem; humanitas grandis grandiorque sobrietas. [2] illa leviora, quod ipse, quem loquimur, in equis canibus accipitribus instituendis spectandas circumferendis nulli secundus; summus nitor in vestibus, cultus in cingulis, splendor in phaleris; pomposus incessus, animus serius (iste publicam fidem, ille privatam asserit dignitatem); remissio non vitians, correptio non cruentans, et severitas eius temperamenti, quae non sit taetra sed tetrica. [3] inter haec sacrorum voluminum lectio frequens, per quam inter edendum saepius sumit animae cibum; psalmos crebro lectitat, [p. 98] crebrius cantat; novoque genere vivendi monachum complet non sub palliolo sed sub paludamento; ferarum carnibus abstinet, cursibus adquiescit; itaque occulte delicateque religiosus venatu utitur nec utitur venatione. [4] filiam unicam parvam post obitum uxoris relictam solacio caelibatus alit avita teneritudine, materna diligentia, paterna benignitate; erga familiam suam nec in proferendo alloquio minax nec in admittendo consilio spernax nec in reatu investigando persequax; subiectorum statum condicionemque non dominio sed iudicio regit; putes eum propriam domum non possidere sed potius administrare. [5] qua industria viri ac temperantia inspecta ad reliquorum quoque censui pertinere informationem, si vel summotenus vita ceteris talis publicaretur, ad quam sequendam praeter habitum, quo interim praesenti saeculo imponitur, omnes nostra professionis homines utilissime incitarentur, quia, quod pace ordinis mei dixerim, si tantum bona singula in singulis erunt, plus ego admiror sacerdotalem virum quam sacerdotem, vale. [p. 100]
Sidonius Industrio suo Salutem.
Erumpo in salutationem licet seram, domine meus, annis ipse iam multis insalutatus, frequentiam veteris officii servare non audens, postquam me soli patrii finibus eliminatum peregrinationis adversa fregerunt, quapropter vos quoque ignoscere decet erubescentibus, siquidem convenit humiliatos humilia sectari neque cum illis parem familiaritatis tenere constantiam, quibus forte sit improbum plus amoris quam reverentiae impendere, propter hoc denique iam diu taceo vosque tacuisse, cum filius meus Heliodorus huc venit, magis toleranter quam libenter accepi. [2] sed dicere solebas, quamquam fatigans, quod meam quasi facundiam vererere. excusatio istaec, etiamsi fuisset vera, transierat, quia post terminatum libellum, qui 1 parum cultior est, reliquas denuo litteras usuali, licet accuratus mihi melior non sit, sermone contexo; non enim tanti est poliri formulas editione carituras. ceterum si caritatis tuae [p. 102] morem pristino colloquiorum cursui reddis, et nos vetustae loquacitatis orbitas recurremus, praeter haec avide praevio Christo, sicubi locorum 1 fueritis, modo redux patronus indulgeat, advolaturi, ut rebus amicitia vegetetur, quae verbis infrequentata torpuerat. vale.
Sidonius Petreio suo salutem
Angit me nimis damnum saeculi mei nuper erepto avunculo tuo Claudiano oculis nostris, ambigo an quempiam deinceps parem conspicaturis. vir siquidem fuit providus prudens, doctus eloquens, acer et hominum aevi loci populi sui ingeniosissimus quique indesinenter salva religione philosopharetur; et licet crinem barbamque non pasceret, pallium et clavam nunc inrideret, nunc etiam execraretur, a collegio tamen conplatonicorum solo habitu ac fide dissociabatur. [2] deus bone, quid erat illud, quotiens ad eum sola 2 consultationis gratia conveniebamus! [p. 104] quam ille omnibus statim 1 totum non dubitans, non fastidiens aperiebat, voluptuosissimum reputans, si forte oborta quarumpiam quaestionum insolubilitate labyrinthica scientiae suae thesauri eventilarentur. iam si frequentes consederamus, officium audiendi omnibus,2 uni solum quem forsitan elegissemus deputans ius loquendi, viritim vicissimque, non tumultuatim nec sine schematis cuiuspiam gestu artificioso doctrinae suae opes erogaturus. [3] dein quaecumque dixisset protinus reluctantium syllogismorum contrarietatibus excipiebamus; sed repellebat omnium nostrum temerarias oppositiones: itaque nihil non perpensum probatumque recipiebatur. hinc etiam illi apud nos maxima reverentia fuit, quod non satis ferebat aegre pigram in quibus-piam sequacitatem. haec apud eum culpa veniabilis erat; quo fiebat esset ut nobis patientia eiusdem sine imitatione laudabilis, quis 3 enim virum super abditis consuleret invitus, a cuius disputationis communione ne idiotarum quidem imperitorumque sciscitatio repudiabatur? 4 [4] haec pauca de studiis, ceterum cetera quis competenti praeconio extollat, quod condicionis humanae per omnia memor clericos opere sermone populares, exhortatione maerentes destitutos solacio, captivos pretio ieiunos cibo nudos operimento consolabatur? pariter et super his plura [p. 106] replicare superforaneum statuo. nam merita sua, quibus divitem conscientiam censu pauperatus locupletavit, spe futurae retributionis celare plus studuit. [5] ... episcopum fratrem maiorem natu affectuosissime observans, quem diligebat ut filium, cum tamquam patrem veneraretur. sed et ille suspiciebat hunc granditer, habens in eo consiliarium in iudiciis vicarium in ecclesiis, procuratorem in negotiis vilicum in praediis, tabularium in tributis in lectionibus comitem, in expositionibus interpretem in itineribus contubernalem, sic utrique ab alterutro usque ad invidiam exempli mutua fide germanitatis officia restituebantur. [6] sed quid dolorem nostrum moderaturi causis potius doloris fomenta sufficimus? ergo, ut dicere institueramus, huic iam, ut est illud Maronianum, cineri ingrato id est gratiam non relaturo neniam condidimus tristem luctuosamque propemodum laboriose, quia faceret dictandi desuetudo difficultatem, nisi quod animum natura desidiosissimurn dolor fletu gravidus accendit, eius hoc carmen est: 2
