Delphi Complete Works of Sidonius Apollinaris, page 57
Cres, fluvius, Libs, poma, Lycus, virgo, polus, Oete.
hoc opus, et si quid superest quod numina vestit,
[145] virgineae posuere manus, sed in agmine toto
inter Cecropias Ephyreiadasque puellas
Araneola micat; proprias conferre laborat
ipsa Minerva manus, calathisque evicta recedens
cum tenet haec telas vult haec plus tela tenere,
[150] hic igitur proavi trabeas imitata rigentes
palmatam parat ipsa patri, qua consul et idem
Agricolam contingat avum doceatque nepotes
non abavi solum sed avi quoque iungere fasces.
texuerat tamen et chlamydes, quibus ille magister
[155] per Tartesiacas conspectus splenduit urbes
et quibus ingestae sub tempore
praefecturae conspicuus sanctas reddit se praesule leges,
attamen in trabea segmento luserat alto [p. 238]
quod priscis inlustre toris. Ithacesia primum
[160] fabula Dulichiique lares formantur et ipsam
Penelopam tardas texit distexere telas.
Taenaron hic frustra bis rapta coniuge pulsat
Thrax fidibus, legem postquam temeravit A verni,
et prodesse putans iterum non respicit umbram,
[165] hic vovet Alceste praelato coniuge vitam
rumpere, quam cernas Parcarum vellere in ipso
nondum pernetam fato restante salute,
hic nox natarum Danai lucebat in auro,
quinquaginta enses genitor quibus impius aptat
[170] et dat concordem discordia iussa furorem;
solus Hypermestrae servatus munere Lynceus
effugit; aspicias illam sibi parva paventem
et pro dimisso tantum pallere marito,
iamque Iovem in formas mutat quibus ille tenere
[175] Mnemosynam, Europam, Semelen, Ledam, Cynosuram
serpens, bos, fulmen, cygnus, Dictynna solebat,
iamque opus in turrem Danaae pluviamque metalli
ibat et hic alio stillabat Iuppiter auro,
cum virgo aspiciens vidit Tritonida verso
[180] lumine doctisonas spectare libentius artes;
commutat commota manus ac pollice docto
pingere philosophi victricem Laida coepit,
quae Cynici per menta feri rugosaque colla [p. 240]
rupit odoratam redolenti forcipe barbam,
[185] subrisit Pallas castoque haec addidit ore:
‘ non nostra ulterius ridebis dogmata, virgo
philosopho nuptura meo; mage flammea sumens
hoc mater sine texat opus. consurge, sophorum
egregium Polemi decus, ac nunc Stoica tandem
[190] pone supercilia et Cynicos imitatus amantes
incipies iterum parvum mihi ferre Platona.’
haerentem tali compellat voce magister:’
perge libens, neu tu damnes fortasse iugari,
quod noster iubet ille senex qui non piger hausit
[195] numina contemplans Anyto pallente venenum.’
Dixerat; ille simul surgit vultuque modesto
tetrica nodosae commendat pallia clavae.
amborum tum diva comas viridantis olivae
pace ligat, nectit dextras ac foedera mandat,
[200] Nymphidius quae cernat avus. probat Atropos omen
fulvaque concordes iunxerunt fila sorores. 201
Euchariston ad Faustum Episcopum
Phoebum et ter ternas decima cum Pallade Mus as
Orpheaque et laticem simulatum fontis equini [p. 242]
Ogygiamque chelyn, quae saxa sequacia flecteris
cantibus auritos erexit carmine muros,
[5] sperne, fidis; magis ille veni nunc spiritus, oro,
pontificem dicture tuum, qui pectora priscae
intrasti Mariae, rapiens cum tympana siccus
Israel appensi per concava gurgitis iret
aggeribus vallatus aquae mediasque per undas
[10] pulverulenta tuum clamaret turba triumphum;
quique manum Iudith ferientem colla Olophernis
iuvisti, exciso iacuit cum gutture truncus
et fragilis valido latuit bene sexus in ictu;
expresso vel qui complens de vellere pelvem
[15] inficiensque dehinc non tacto vellere terram
firmasti Gedeona, tubis inserte canoris
spiritus, et solo venit victoria cantu;
quique etiam adsumptum pecorosi de grege Iesse
adflasti regem, plaustro cum foederis arcam
[20] imponens hostis nullo moderante bubulco
proderet obscaenum turgenti podice morbum;
quique trium quondam puerorum in fauce sonasti,
quos in Chaldaei positos fornace tyranni [p. 244]
roscida combusto madefecit flamma camino;
[25] quique volubilibus spatiantem tractibus alvi
complesti Ionam, resonant dum viscera monstri
introrsum psallente cibo vel pondera ventris
ieiuni plenique tamen vate intemerato
ructat cruda fames, quem singultantibus extis
[30] esuriens vomuit suspenso belua morsu;
quique duplex quondam venisti in pectus Helisei,
Thesbiten cum forte senem iam flammeus axis
tolleret et scissam linquens pro munere pellem
hispidus ardentes auriga intraret habenas; i
[35] quique etiam Heliam terris missure secundum
Zachariae iusti linguam placate ligasti,
dum faceret serum rugosa puerpera patrem,
edita significans iusso reticere propheta,
gratia cum fulsit, nosset se ut lex tacituram;
[40] quique etiam nascens ex virgine semine nullo,
ante ullum tempus deus atque in tempore Christus,
ad corpus quantum spectat, tu te ipse creasti;
qui visum caecis, gressum quoque reddere claudis,
auditum surdis, mutis laxare loquelam [p. 246]
[45] suetus ad hoc etiam venisti, ut mortua membra
lecto, sandapila, tumulo consurgere possint;
quique etiam poenas suscepta in carne tulisti,
sustentans alapas, ludibria, verbera, vepres,
sortem, vincla, crucem, clavos, fel, missile, acetum,
[50] postremo mortem, sed surrecturus, adisti,
eripiens quidquid veteris migraverat hostis
in ius per nostrum facinus, cum femina prima
praeceptum solvens culpa nos perpete vinxit; (
qui cum te interitu petiit nec repperit in te
[55] quod posset proprium convincere, perdidit omne
quod lapsu dedit Eva suo; chirographon illum,
quo pervasus homo est, haec compensatio rupit,
expers peccati pro peccatoribus amplum
fis pretium veteremque novus vice faenoris Adam,
[60] dum moreris, de morte rapis. sic mortua mors est,
sic sese insidiis quas fecerat ipsa fefellit;
nam dum indiscrete petit insontemque reosque,
egit ut absolvi possent et crimine nexi); [p. 248]
quique etiam iustos ad tempus surgere tecum
[65] iussisti cineres, cum tectis tempore longo
inrupit festina salus infusaque raptim
excussit tumulis solidatas vita favillas:
da Faustum laudare tuum, da solvere grates,
quas et post debere iuvat, te, magne sacerdos,
[70] barbitus hic noster plectro licet impare cantat.
Haec igitur prima est vel causa vel actio laudum,
quod mihi germani, dum lubrica volvitur aetas,
servatus tecum domini per dona probatur
nec fama titubante pudor; te respicit istud
[75] quantumcumque bonum; merces debebitur illi,
ille tibi. sit laus, si labi noluit, eius;
nam quod nec potuit, totum ad te iure redundat.
praeterea quod me pridem Reios veniente,
cum Procyon fureret, cum solis torridus ignis
[80] flexilibus rimis sitientes scriberet agros,
hospite te nostros excepit protinus aestus
pax, domus, umbra, latex, benedictio, mensa, cubile.
omnibus attamen his sat praestat quod voluisti
ut sanctae matris sanctum quoque limen adirem.
[85] derigui, fateor, mihi conscius atque repente
tinxit adorantem pavido reverentia vultum;
nec secus intremui quam si me forte Rebeccae
Israel aut Samuel crinitus duceret Annae. [p. 250]
quapropter te vel votis sine fine colentes
[90] adfectum magnum per carmina parva fatemur.
Seu te flammatae Syrtes et inhospita tesqua
seu caeno viridante palus seu nigra recessu
incultum mage saxa tenent, ubi sole remoto
concava longaevas adservant antra tenebras;
[95] seu te praeruptis porrecta in rupibus Alpis
succinctos gelido libantem caespite somnos,
anachoreta, tremit (quae quamquam frigora portet,
conceptum Christi numquam domat illa calorem),
qua nunc Helias, nunc te iubet ire Iohannes,
[100] nunc duo Macarii, nunc et Paphnutius heros,
nunc Or, nunc Ammon, nunc Sarmata, nunc Hilarion,
nunc vocat in tunica nudus te Antonius illa
quam fecit palmae foliis manus alma magistri;
seu te Lirinus priscum complexa parentem est,
[105] qua tu iam fractus pro magna saepe quiete
discipulis servire venis vixque otia somni,
vix coctos capture cibos abstemius aevum
ducis et insertis pinguis ieiunia psalmis,
fratribus insinuans quantos illa insula plana [p. 252]
[110] miserit in caelum montes, quae sancta Caprasi
vita senis iuvenisque Lupi, quae gratia patrem
mansit Honoratum, fuerit quis Maximus ille,
urbem tu cuius monachosque antistes et abbas
bis successor agis, celebrans quoque laudibus illis
[115] Eucherii venientis iter, redeuntis Hilari;
seu te commissus populus tenet et minor audet
te medio tumidos maiorum temnere mores;
seu tu sollicitus curas qua languidus esca
quave peregrinus vivat, quid pascat et illum,
[120] lubrica crura cui tenuat sub compede carcer;
seu mage funeribus mentem distractus humandis,
livida defuncti si pauperis ossa virescant,
infastiditum fers ipse ad busta cadaver;
seu te conspicuis gradibus venerabilis arae
[125] contionaturum plebs sedula circumsistit,
expositae legis bibat auribus ut medicinam:
quidquid agis, quocumque loci es, semper mihi Faustus,
semper Honoratus, semper quoque Maximus esto.
AD V. C. Ommatium
Quattuor ante dies quam lux Sextilis adusti
prima spiciferum proferat orbe caput [p. 254]
natalis nostris decimus sextusque coletur,
adventu felix qui petit esse tuo.
[5] non tibi geminatis ponentur prandia mensis,
Assyrius murex nec tibi sigma dabit;
nec per multiplices abaco splendente cavernas
argenti nigri pondera defodiam;
nec scyphus hic dabitur rutilo cui forte metallo
[10] crustatum stringat tortilis ansa latus.
fercula sunt nobis mediocria, non ita facta
mensurae ut grandis suppleat ars pretium,
non panes Libyca solitos flavescere Syrte
accipiet Galli rustica mensa tui.
[15] vina mihi non sunt Gazetica, Chia, Falerna
quaeque Sarepteno palmite missa bibas,
pocula non hic sunt inlustria nomine pagi
quem posuit nostris ipse triumvir agris,
tu tamen ut venias petimus; dabit omnia Christus,
[20] hic mihi qui patriam fecit amore tuo. [p. 256]
De Balneis Villae suae
Si quis Avitacum dignaris visere nostram,
non tibi displiceat: sic quod habes placeat.
aemula Baiano tolluntur culmina cono
parque cothurnato vertice fulget apex.
[5] garrula Gauranis plus murmurat unda fluentis
contigui collis lapsa supercilio.
Lucrinum stagnum dives Campania nollet,
aequora si nostri cerneret illa lacus,
illud puniceis ornatur litus echinis:
[10] piscibus in nostris, hospes, utrumque vides.
si libet et placido parthis gaudia corde,
quisquis ades, Baias tu facis hic animo.
De Piscina sua
Intrate algentes post balnea torrida fluctus
ut solidet calidam frigore lympha cutem;
et licet hoc solo mergatis membra liquore,
per stagnum nostrum lumina vestra natant. [p. 258]
Ad Ecdicium Sororium suum
Natalis noster Nonas instare Novembres
admonet: occurras non rogo, sed iubeo.
sit tecum coniunx, duo nunc properate; sed illud
post annum optamus tertius ut venias.
De piscibus nocte captis
Quattuor haec primum pisces nox insuit hamis;
inde duos tenui, tu quoque sume duos.
quos misi, sunt maiores; rectissimus ordo est;
namque animae nostrae portio maior eras.
Sidonius Pontio Leontio suo salutem
[1] Dum apud Narbonem quondam Martium dictum sed nuper factum moras necto, subiit animum quos- [p. 260] piam secundum amorem tuum hexametros concinnare [vel condere], quibus lectis oppido scires, etsi utrique nostrum disparatis aequo plusculum locis lar familiaris incolitur, non idcirco tam nobis animum dissidere quam patriam. 2. habes igitur hic Dionysum inter triumphi Indici oblectamenta marcentem; habes et Phoebum, quem tibi iure poetico inquilinum factum constat ex numine, illum scilicet Phoebum Anthedii mei perfamiliarem, cuius collegio vir praefectus non modo musicos quosque verum etiam geometras, arithmeticos et astrologos disserendi arte supervenit; siquidem nullum hoc exactius compertum habere censuerim quid sidera zodiaci obliqua, quid planetarum vaga, quid exotici sparsa praevaleant. 3. nam ita his, ut sic dixerim, membris philosophiae daret ut videatur mihi Iulium Firmicum,1 Iulianum Vertacum, Fullonium Saturninum, in libris matheseos peritissimos conditores, absque interprete ingenio tantum suffragante didicisse, nos vestigia doctrinae ipsius adorantes coram canoro cygno ravum anserem profitemur, quid te amplius moror? Burgum tuam, quo iure amicum decuit, meam feci, probe sciens vel materiam tibi esse placituram, etiamsi ex solido poema displiceat. [p. 262] BVRGVS PONTII LEONTII Bistonii stabulum regis, Busiridis aras,
Antiphatae mensas et Taurica regna Thoantis
atque Ithaci ingenio fraudatum luce Cyclopa
portantem frontis campo per concava montis
[5] par prope transfossi tenebrosum luminis antrum,
hospes, adi, si quis Burgum taciturus adisti.
et licet in carmen non passim laxet habenas
Phoebus et hic totis non pandat carbasa fandi,
quisque tamen tantos non laudans ore penates
[10] inspicis, inspiceris: resonat sine voce voluntas;
nam tua te tacitum livere silentia clamant.
Ergo age, Pierias, Erato, mihi percute chordas;
responsent Satyri, digitumque pedemque moventes
ludant, et tremulo non rumpant cantica saltu,
[15] quidquid forte Dryas vel quidquid Hamadryas umquam
conexis sibimet festum plausere Napaeis,
dependant modo, Burge, tibi, vel Naidas istic,
Nereidum chorus alme, doce, cum forte Garunna
huc redeunte venis pontumque in flumine sulcas.
[20] pande igitur causas, Erato, laribusque sit ede
quis genius; tantum non est sine praesule culmen. [p. 264]
Forte sagittiferas Euan populatus Erythras
vite capistratas cogebat ad esseda tigres,
intrabat duplicem qua temo racemifer arcum,
[25] marcidus ipse sedet curru; madet ardua cervix
sudati de rore meri, caput aurea rumpunt
cornua et indigenam iaculantur fulminis ignem (
sumpserat hoc nascens primum, cum transiit olim
in patrium de matre femur); fert tempus utrumque
[30] veris opes rutilosque ligat vindemia flores;
cantharus et thyrsus dextra laevaque feruntur,
nec tegit exertos, sed tangit palla lacertos;
dulce natant oculi, quos si fors vertat in hostem,
attonitos solun dum cernit, inebriat Indos,
[35] tum salebris saliens quotiens se concutit axis,
passim deciduo perfunditur orbita musto.
Bassaridas, Satyros, Panas Faunosque docebat
ludere Silenus iam numine plenus alumno,
sed comptus tamen ille caput; nam vertice nudo
[40] amissos sertis studet excusare capillos.
Corniger inde novi fit Ganges pompa triumphi;
cernuus inpexam faciem stetit ore madenti et
arentes vitreis adiuvit fletibus undas;
coniectas in vincla manus post terga revinxit
[45] pampinus; hic sensim captivo umore refusus
sponte refrondescit per bracchia roscida palmes. [p. 266]
Nec non et rapti coniunx ibi vincta mariti
it croceas demissa genas vetitaque recondi
lampade cum Solis radiis Aurora rubebat.
[50] Adfuit hic etiam post perdita cinnama Phoenix,
formidans mortem sibi non superesse secundam,
succedit captiva cohors, quae fercula gazis
fert onerata suis; ebur hic hebenusque vel aurum
et niveae piceo raptae de pectore bacae
[55] gestantur; quicumque nihil sustentat, odoros
mittitur in nexus; videas hic ipsa placere
supplicia et virides violis halare catenas.
Vltima nigrantes incedunt praeda elephanti;
informis cui forma gregi: riget hispida dorso
[60] vix ferrum passum cutis; quippe improba cratem
nativam nec tela forant, contracta vicissim
tensaque terga feris crepitant usuque cavendi
pellunt excussis impactum missile rugis.
Iamque iter ad Thebas per magnum victor agebat
[65] aera et ad summas erexerat orgia nubes,
cum videt Aonia venientem Delion arce.
grypas et ipse tenet: vultus his laurea curvos
fronde lupata ligant; hederis quoque circumplexis
